[1] Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in conventu derisorum non sedit,
[2] sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditatur die ac nocte.
[3] Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur.
[4] Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.
[5] Ideo non consurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum.
[6] Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.
Psalmorum — Chapters
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150