Skip to content
Opens in a new window

[1] Magistro chori. David. PSALMUS. Domine, scrutatus es et cognovisti me,

[2] tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Intellexisti cogitationes meas de longe,

[3] semitam meam et accubitum meum investigasti. Et omnes vias meas perspexisti,

[4] quia nondum est sermo in lingua mea, et ecce, Domine, tu novisti omnia.

[5] A tergo et a fronte coartasti me et posuisti super me manum tuam.

[6] Mirabilis nimis facta est scientia tua super me, sublimis, et non attingam eam.

[7] Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam?

[8] Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.

[9] Si sumpsero pennas aurorae et habitavero in extremis maris,

[10] etiam illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.

[11] Si dixero: " Forsitan tenebrae compriment me, et nox illuminatio erit circa me ",

[12] etiam tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur C sicut tenebrae eius ita et lumen eius -.

[13] Quia tu formasti renes meos, contexuisti me in utero matris meae.

[14] Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.

[15] Non sunt abscondita ossa mea a te, cum factus sum in occulto, contextus in inferioribus terrae.

[16] Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui, et in libro tuo scripti erant omnes dies: ficti erant, et nondum erat unus ex eis.

[17] Mihi autem nimis pretiosae cogitationes tuae, Deus; nimis gravis summa earum.

[18] Si dinumerabo eas, super arenam multiplicabuntur; si ad finem pervenerim, adhuc sum tecum.

[19] Utinam occidas, Deus, peccatores; viri sanguinum, declinate a me.

[20] Qui loquuntur contra te maligne: exaltantur in vanum contra te.

[21] Nonne, qui oderunt te, Domine, oderam et insurgentes in te abhorrebam?

[22] Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.

[23] Scrutare me, Deus, et scito cor meum; proba me et cognosce semitas meas

[24] et vide, si via vanitatis in me est, et deduc me in via aeterna.

Psalmorum — Chapters