[1] Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. Asaph. Canticum.
[2] Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius.
[3] Et est in Salem tabernaculum eius, et habitatio eius in Sion.
[4] Ibi confregit coruscationes arcus, scutum, gladium et bellum.
[5] Illuminans tu, Mirabilis, a montibus direptionis.
[6] Spoliati sunt potentes corde, dormierunt somnum suum, et non invenerunt omnes viri fortes manus suas.
[7] Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt auriga et equus.
[8] Tu terribilis es, et quis resistet tibi? Ex tunc ira tua.
[9] De caelo auditum fecisti iudicium; terra tremuit et quievit,
[10] cum exsurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.
[11] Quoniam furor hominis confitebitur tibi, et reliquiae furoris diem festum agent tibi.
[12] Vovete et reddite Domino Deo vestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili,
[13] ei, qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae.