[1] PSALMUS. Asaph. Quam bonus rectis est Deus, Deus his, qui mundo sunt corde!
[2] Mei autem paene moti sunt pedes, paene effusi sunt gressus mei,
[3] quia zelavi super gloriantes, pacem peccatorum videns.
[4] Quia non sunt eis impedimenta, sanus et pinguis est venter eorum.
[5] In labore mortalium non sunt et cum hominibus non flagellantur.
[6] Ideo quasi torques est eis superbia, et tamquam indumentum operuit eos violentia.
[7] Prodit quasi ex adipe iniquitas eorum, erumpunt cogitationes cordis.
[8] Subsannaverunt et locuti sunt nequitiam, iniquitatem ab excelso locuti sunt.
[9] Posuerunt in caelo os suum, et lingua eorum transivit in terra.
[10] Ideo in alto sedent, et aquae plenae non pervenient ad eos.
[11] Et dixerunt: " Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso? ".
[12] Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias.
[13] Et dixi: " Ergo sine causa mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas;
[14] et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis ".
[15] Si dixissem: " Loquar ut illi ", ecce generationem filiorum tuorum prodidissem.
[16] Et cogitabam, ut cognoscerem hoc; labor erat in oculis meis,
[17] donec intravi in sanctuarium Dei et intellexi novissima eorum.
[18] Verumtamen in lubrico posuisti eos, deiecisti eos in ruinas.
[19] Quomodo facti sunt in desolationem! Subito defecerunt, perierunt prae horrore.
[20] Velut somnium evigilantis, Domine, surgens imaginem ipsorum contemnes.
[21] Quia exacerbatum est cor meum, et renes mei compuncti sunt;
[22] et ego insipiens factus sum et nescivi: ut iumentum factus sum apud te.
[23] Ego autem semper tecum; tenuisti manum dexteram meam.
[24] In consilio tuo deduces me et postea cum gloria suscipies me.
[25] Quis enim mihi est in caelo? Et tecum nihil volui super terram.
[26] Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum.
[27] Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnes, qui fornicantur abs te.
[28] Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam, ut annuntiem omnes operationes tuas in portis filiae Sion.