[1] ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
[2] Dicant, qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu adversarii
[3] et de regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari.
[4] Erraverunt in solitudine, in inaquoso, viam civitatis habitationis non invenerunt.
[5] Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.
[6] Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos.
[7] Et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.
[8] Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum,
[9] quia satiavit animam sitientem et animam esurientem replevit bonis.
[10] Sedentes in tenebris et umbra mortis, vincti in mendicitate et ferro,
[11] quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi spreverunt.
[12] Et humiliavit in laboribus cor eorum, infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret.
[13] Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.
[14] Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum dirupit.
[15] Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum,
[16] quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit.
[17] Stulti facti sunt in via iniquitatis suae et propter iniustitias suas afflicti sunt;
[18] omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
[19] Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.
[20] Misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum.
[21] Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum;
[22] et sacrificent sacrificium laudis et annuntient opera eius in exsultatione.
[23] Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis,
[24] ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo.
[25] Dixit et excitavit spiritum procellae, et exaltati sunt fluctus eius.
[26] Ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat.
[27] Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.
[28] Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos.
[29] Et statuit procellam eius in auram, et tacuerunt fluctus eius.
[30] Et laetati sunt, quia siluerunt, et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
[31] Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum;
[32] et exaltent eum in ecclesia plebis et in conventu seniorum laudent eum.
[33] Posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim,
[34] terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea.
[35] Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum.
[36] Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis.
[37] Et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum in proventum suum.
[38] Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis, et iumenta eorum non minoravit.
[39] Et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore.
[40] Effudit contemptionem super principes et errare fecit eos in deserto invio.
[41] Et suscepit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias.
[42] Videbunt recti et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum.
[43] Quis sapiens, et custodiet haec et intelleget misericordias Domini?.