[1] Precatio. David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.
[2] Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te
[3] Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die.
[4] Laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.
[5] Quoniam tu, Domine, suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te. -
[6] Auribus percipe, Domine, orationem meam et intende voci deprecationis meae.
[7] In die tribulationis meae clamavi ad te, quia exaudies me.
[8] Non est similis tui in diis, Domine, et nihil sicut opera tua.
[9] Omnes gentes, quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum,
[10] quoniam magnus es tu et faciens mirabilia: tu es Deus solus.
[11] Doce me, Domine, viam tuam, et ingrediar in veritate tua; simplex fac cor meum, ut timeat nomen tuum.
[12] Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum,
[13] quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
[14] Deus, superbi insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo.
[15] Et tu, Domine, Deus miserator et misericors, patiens et multae misericordiae et veritatis,
[16] respice in me et miserere mei; da fortitudinem tuam puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae.
[17] Fac mecum signum in bonum, ut videant, qui oderunt me, et confundantur, quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me.