[1] Canticum. PSALMUS. Filiorum Core. Magistro chori. Secundum " Mahalat ". Ad cantandum. Maskil. Heman Ezrahitae.
[2] Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te.
[3] Intret in conspectu tuo oratio mea; inclina aurem tuam ad precem meam.
[4] Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
[5] Aestimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adiutorio.
[6] Inter mortuos liber, sicut vulnerati dormientes in sepulcris; quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua abscissi sunt.
[7] Posuisti me in lacu inferiori, in tenebrosis et in umbra mortis.
[8] Super me gravatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
[9] Longe fecisti notos meos a me, posuisti me abominationem eis; conclusus sum et non egrediar.
[10] Oculi mei languerunt prae afflictione. Clamavi ad te, Domine, tota die, expandi ad te manus meas. -
[11] Numquid mortuis facies mirabilia, aut surgent umbrae et confitebuntur tibi?
[12] Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam et veritatem tuam in loco perditionis?
[13] Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et iustitia tua in terra oblivionis?
[14] Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.
[15] Ut quid, Domine, repellis animam meam, abscondis faciem tuam a me?
[16] Pauper sum ego et moriens a iuventute mea; portavi pavores tuos et conturbatus sum.
[17] Super me transierunt irae tuae, et terrores tui exciderunt me.
[18] Circuierunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul.
[19] Elongasti a me amicum et proximum, et noti mei sunt tenebrae.