[1] ALLELUIA. Lauda, anima mea, Dominum;
[2] laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu fuero.
[3] Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus.
[4] Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt cogitationes eorum.
[5] Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor, cuius spes in Domino Deo suo,
[6] qui fecit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt; qui custodit veritatem in saeculum,
[7] facit iudicium oppressis, dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos,
[8] Dominus illuminat caecos, Dominus erigit depressos, Dominus diligit iustos,
[9] Dominus custodit advenas, pupillum et viduam sustentat et viam peccatorum disperdit.
[10] Regnabit Dominus in saecula, Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.