Skip to content
Opens in a new window

[1] Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. Quando Saul viros misit, qui domum observarent et eum occiderent.

[2] Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me protege me.

[3] Eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me.

[4] Quia ecce insidiati sunt animae meae, irruerunt in me fortes.

[5] Neque delictum neque peccatum in me est, Domine; sine iniquitate mea currunt et praeparantur. Exsurge in occursum meum et vide;

[6] et tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel, evigila ad visitandas omnes gentes; non miserearis omnibus, qui infideliter operantur.

[7] Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem.

[8] Ecce eructabunt ore suo, et gladius in labiis eorum: " Quis enim audit? ".

[9] Et tu, Domine, deridebis eos, subsannabis omnes gentes.

[10] Fortitudo mea, tibi attendam, quia, Deus, praesidium meum es.

[11] Deus meus, misericordia eius praeveniet me. Deus faciet, ut despiciam inimicos meos.

[12] Ne occidas eos, ne quando obliviscatur populus meus; disperge illos in virtute tua et prosterne eos, protector meus, Domine.

[13] Peccatum oris eorum, sermo labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua. Propter exsecrationem et mendacium, quod loquuntur,

[14] consume eos in furore, consume, et non erunt; et scient quia Deus dominabitur Iacob et finium terrae.

[15] Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem.

[16] Ipsi errabunt ad manducandum; si vero non fuerint saturati, murmurabunt.

[17] Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam, quia factus es praesidium meum et refugium meum in die tribulationis meae.

[18] Fortitudo mea, tibi psallam, quia, Deus, praesidium meum es: Deus meus misericordia mea.

Psalmorum — Chapters