[1] Magistro chori. PSALMUS. David.
[2] Beatus, qui intellegit de egeno; in die mala liberabit eum Dominus.
[3] Dominus servabit eum et vivificabit eum et beatum faciet eum in terra et non tradet eum in animam inimicorum eius.
[4] Dominus opem feret illi super lectum doloris eius; universum stratum eius versabis in infirmitate eius.
[5] Ego dixi: " Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi ".
[6] Inimici mei dixerunt mala mihi: " Quando morietur, et peribit nomen eius? ".
[7] Et si ingrediebatur, ut visitaret, vana loquebatur; cor eius congregabat iniquitatem sibi, egrediebatur foras et detrahebat.
[8] Simul adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi:
[9] " Maleficium effusum est in eo; et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat ".
[10] Sed et homo pacis meae, in quo speravi, qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum.
[11] Tu autem, Domine, miserere mei et resuscita me, et retribuam eis.
[12] In hoc cognovi quoniam voluisti me, quia non gaudebit inimicus meus super me;
[13] me autem propter innocentiam suscepisti et statuisti me in conspectu tuo in aeternum.
[14] Benedictus Dominus, Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat. LIBER II (Psalmi 42-72) 42,43,44,45,46,47,48,49,50,51,52,53,54,55,56,57,58,59,60,61,62,63,64,65,66,67,68,69,70,71,72