[1] Magistro chori. PSALMUS. David.
[2] Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Iacob.
[3] Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te.
[4] Memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue habeat.
[5] Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum adimpleat.
[6] Laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri levabimus signa; impleat Dominus omnes petitiones tuas.
[7] Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum: exaudivit illum de caelo sancto suo, in virtutibus salutis dexterae eius.
[8] Hi in curribus, et hi in equis, nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus.
[9] Ipsi incurvati sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus.
[10] Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.