Skip to content
Opens in a new window

[1] Magistro chori. David, servi Domini, qui locutus est ad Dominum verba huius cantici, quando Dominus eum liberaverat e potestate omnium inimicorum suorum

[2] et e manu Saul. Dixit igitur: Diligam te, Domine, fortitudo mea.

[3] Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus; Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum; protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus.

[4] Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.

[5] Circumdederunt me fluctus mortis, et torrentes Belial conturbaverunt me;

[6] funes inferni circumdederunt me, praeoccupaverunt me laquei mortis.

[7] In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius.

[8] Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt et commota sunt, quoniam iratus est.

[9] Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius devorans; carbones succensi processerunt ab eo.

[10] Inclinavit caelos et descendit, et caligo sub pedibus eius.

[11] Et ascendit super cherub et volavit, ferebatur super pennas ventorum.

[12] Et posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius tabernaculum eius, tenebrosa aqua, nubes aeris.

[13] Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis.

[14] Et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.

[15] Et misit sagittas suas et dissipavit eos, fulgura iecit et conturbavit eos.

[16] Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae.

[17] Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis;

[18] eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his, qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me.

[19] Oppugnaverunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus fulcimentum meum;

[20] et eduxit me in latitudinem, salvum me fecit, quoniam voluit me.

[21] Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum reddet mihi,

[22] quia custodivi vias Domini nec impie recessi a Deo meo.

[23] Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo, et iustitias eius non reppuli a me;

[24] et fui immaculatus cum eo et observavi me ab iniquitate.

[25] Et retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius.

[26] Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris

[27] et cum electo electus eris et cum perverso callidus eris.

[28] Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis.

[29] Quoniam tu accendis lucernam meam, Domine; Deus meus illuminat tenebras meas.

[30] Quoniam in te aggrediar hostium turmas et in Deo meo transiliam murum.

[31] Deus, impolluta via eius, eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperantium in se.

[32] Quoniam quis Deus praeter Dominum? Aut quae munitio praeter Deum nostrum?

[33] Deus, qui praecinxit me virtute et posuit immaculatam viam meam;

[34] qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuit me;

[35] qui docet manus meas ad proelium, et tendunt arcum aereum brachia mea.

[36] Et dedisti mihi scutum salutis tuae, et dextera tua suscepit me, et exauditio tua magnificavit me.

[37] Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea.

[38] Persequebar inimicos meos et comprehendebam illos et non convertebar, donec deficerent.

[39] Confringebam illos, nec poterant stare, cadebant subtus pedes meos.

[40] Et praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me.

[41] Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti.

[42] Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos.

[43] Et comminui eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum contrivi eos.

[44] Eripuisti me de contradictionibus populi, constituisti me in caput gentium. Populus, quem non cognovi, servivit mihi,

[45] in auditu auris oboedivit mihi. Filii alieni blanditi sunt mihi,

[46] filii alieni inveterati sunt, contremuerunt in abditis suis.

[47] Vivit Dominus, et benedictus Adiutor meus, et exaltetur Deus salutis meae.

[48] Deus, qui das vindictas mihi et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis;

[49] et ab insurgentibus in me exaltas me, a viro iniquo eripis me.

[50] Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam,

[51] magnificans salutes regis sui et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum.

Psalmorum — Chapters