[1] Magistro chori. Fidibus. Maskil. David.
[2] Auribus percipe, Deus, orationem meam et ne abscondaris a deprecatione mea;
[3] intende mihi et exaudi me. Excussus sum in meditatione mea et conturbatus sum
[4] a voce inimici et a tribulatione peccatoris. Quoniam devolverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi.
[5] Cor meum torquetur intra me, et formido mortis cecidit super me.
[6] Timor et tremor venerunt super me, et contexit me pavor. -
[7] Et dixi: " Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam?
[8] Ecce elongabo fugiens et manebo in solitudine.
[9] Exspectabo eum, qui salvum me faciat a spiritu procellae et tempestate ".
[10] Dissipa, Domine, divide linguas eorum, quoniam vidi violentiam et contentionem in civitate.
[11] Die ac nocte circumeunt eam super muros eius,
[12] iniquitas et labor et insidiae in medio eius; et non defecit de plateis eius fraudulentia et dolus.
[13] Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magnificatus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.
[14] Tu vero, homo coaequalis meus, familiaris meus et notus meus,
[15] qui simul habuimus dulce consortium: in domo Dei ambulavimus in concursu.
[16] Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes, quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum.
[17] Ego autem ad Deum clamabo, et Dominus salvabit me.
[18] Vespere et mane et meridie meditabor et ingemiscam, et exaudiet vocem meam.
[19] Redimet in pace animam meam ab his, qui impugnant me, quoniam in multis sunt adversum me.
[20] Exaudiet Deus et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.
[21] Extendit manum suam in socios; contaminavit foedus suum.
[22] Lene super butyrum est os eius, pugna autem cor illius: molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt gladii destricti. -
[23] Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in aeternum fluctuationem iusto.
[24] Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.