[1] Salomonis. Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis;
[2] iudicet populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio.
[3] Afferant montes pacem populo, et colles iustitiam.
[4] Iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios inopis et humiliabit calumniatorem.
[5] Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem.
[6] Descendet sicut pluvia in gramen, et sicut imber irrigans terram.
[7] Florebit in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec auferatur luna.
[8] Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
[9] Coram illo procident incolae deserti, et inimici eius terram lingent.
[10] Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent.
[11] Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei.
[12] Quia liberabit inopem clamantem et pauperem, cui non erat adiutor.
[13] Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet.
[14] Ex oppressione et violentia redimet animas eorum, et pretiosus erit sanguis eorum coram illo. -
[15] Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et orabunt pro ipso semper; tota die benedicent ei.
[16] Et erit ubertas frumenti in terra, in summis montium fluctuabit, sicut Libanus fructus eius; et florebunt de civitate sicut fenum terrae.
[17] Sit nomen eius benedictum in saecula, ante solem permanebit nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum.
[18] Benedictus Dominus Deus, Deus Israel, qui facit mirabilia solus.
[19] Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum; et replebitur maiestate eius omnis terra. Fiat, fiat.