Skip to content
Opens in a new window

[1] Maskil. Asaph. Attendite, popule meus, doctrinam meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei.

[2] Aperiam in parabolis os meum, eloquar arcana aetatis antiquae.

[3] Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis,

[4] non occultabimus a filiis eorum, generationi alteri narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius, quae fecit.

[5] Constituit testimonium in Iacob et legem posuit in Israel; quanta mandaverat patribus nostris nota facere ea filiis suis,

[6] ut cognoscat generatio altera, filii, qui nascentur. Exsurgent et narrabunt filiis suis,

[7] ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur operum Dei et mandata eius custodiant.

[8] Ne fiant sicut patres eorum, generatio rebellis et exasperans; generatio, quae non firmavit cor suum, et non fuit fidelis Deo spiritus eius.

[9] Filii Ephraim, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.

[10] Non custodierunt testamentum Dei et in lege eius renuerunt ambulare.

[11] Et obliti sunt factorum eius et mirabilium eius, quae ostendit eis.

[12] Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos.

[13] Scidit mare et perduxit eos et statuit aquas quasi in utre.

[14] Et deduxit eos in nube per diem et per totam noctem in illuminatione ignis.

[15] Scidit petram in eremo et adaquavit eos velut abyssus multa.

[16] Et eduxit rivulos de petra et deduxit tamquam flumina aquas.

[17] Et apposuerunt adhuc peccare ei, in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.

[18] Et tentaverunt Deum in cordibus suis, petentes escas animabus suis;

[19] et contra Deum locuti sunt, dixerunt: " Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? ".

[20] Ecce percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. " Numquid et panem poterit dare aut parare carnes populo suo? ".

[21] Ideo audivit Dominus et exarsit, et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel.

[22] Quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutari eius.

[23] Verumtamen mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit;

[24] et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis:

[25] panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis ad abundantiam.

[26] Excitavit austrum in caelo et induxit in virtute sua africum;

[27] et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata:

[28] et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.

[29] Et manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis.

[30] Nondum recesserant a desiderio suo, adhuc escae eorum erant in ore ipsorum,

[31] et ira Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israel prostravit.

[32] In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus eius;

[33] et consumpsit in halitu dies eorum et annos eorum cum festinatione.

[34] Cum occideret eos, quaerebant eum et conversi veniebant diluculo ad eum;

[35] et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum, et Deus Excelsus redemptor eorum est.

[36] Et suaserunt ei in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei;

[37] cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles erant in testamento eius.

[38] Ipse autem est misericors et propitiatur iniquitati et non disperdit. Saepe avertit iram suam et non accendit omnem furorem suum.

[39] Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.

[40] Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso!

[41] Et reversi sunt et tentaverunt Deum et Sanctum Israel exacerbaverunt.

[42] Non sunt recordati manus eius, diei, qua redemit eos de manu tribulantis.

[43] Cum posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos.

[44] Convertit in sanguinem flumina eorum et rivulos eorum, ne biberent.

[45] Misit in eos coenomyiam et comedit eos, ranam et perdidit eos.

[46] Dedit brucho fructus eorum, labores eorum locustae.

[47] Occidit in grandine vineas eorum, moros eorum in pruina.

[48] Tradidit grandini iumenta eorum et greges eorum flammae ignis.

[49] Misit in eos ardorem irae suae, indignationem et comminationem et angustiam, immissionem angelorum malorum.

[50] Complanavit semitam irae suae; non pepercit a morte animabus eorum et vitam eorum in peste conclusit.

[51] Percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias roboris eorum in tabernaculis Cham.

[52] Abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto.

[53] Deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare.

[54] Et induxit eos in fines sanctificationis suae, in montem, quem acquisivit dextera eius.

[55] Et eiecit a facie eorum gentes et divisit eis terram in funiculo hereditatis et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.

[56] Et tentaverunt et exacerbaverunt Deum Excelsum et testimonia eius non custodierunt.

[57] Recesserunt et praevaricati sunt, quemadmodum patres eorum; conversi sunt retro ut arcus pravus.

[58] In iram concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt.

[59] Audivit Deus et exarsit et sprevit valde Israel.

[60] Et reppulit habitaculum Silo, tabernaculum, ubi habitavit in hominibus.

[61] Et tradidit in captivitatem virtutem suam et pulchritudinem suam in manus inimici.

[62] Et conclusit in gladio populum suum et in hereditatem suam exarsit.

[63] Iuvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt desponsatae.

[64] Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur.

[65] Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.

[66] Et percussit inimicos suos in posteriora, opprobrium sempiternum dedit illis.

[67] Et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Ephraim non elegit,

[68] sed elegit tribum Iudae, montem Sion, quem dilexit.

[69] Et aedificavit sicut excelsum sanctuarium suum, sicut terram, quam fundavit in saecula.

[70] Et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium,

[71] de post fetantes accepit eum: pascere Iacob populum suum et Israel hereditatem suam.

[72] Et pavit eos in innocentia cordis sui et in prudentia manuum suarum deduxit eos.

Psalmorum — Chapters