Skip to content
Opens in a new window

[1] PSALMUS. David, cum fugit a filio suo Absalom.

[2] Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me,

[3] multi dicunt animae meae: " Non est salus ipsi in Deo ".

[4] Tu autem, Domine, protector meus es, gloria mea et exaltans caput meum.

[5] Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.

[6] Ego obdormivi et soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

[7] Non timebo milia populi circumdantis me. Exsurge, Domine salvum me fac, Deus meus;

[8] quoniam tu percussisti in maxillam omnes adversantes mihi, dentes peccatorum contrivisti.

[9] Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua.

Psalmorum — Chapters