[1] ALLELUIA. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
[2] Beati, qui servant testimonia eius, in toto corde exquirunt eum.
[3] Non enim operati sunt iniquitatem, in viis eius ambulaverunt.
[4] Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
[5] Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas!
[6] Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus praeceptis tuis.
[7] Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici iudicia iustitiae tuae.
[8] Iustificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque.
[9] BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam? In custodiendo sermones tuos.
[10] In toto corde meo exquisivi te; ne errare me facias a praeceptis tuis.
[11] In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
[12] Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas.
[13] In labiis meis numeravi omnia iudicia oris tui.
[14] In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis.
[15] In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas.
[16] In iustificationibus tuis delectabor, non obliviscar sermonem tuum.
[17] GHIMEL. Benefac servo tuo, et vivam et custodiam sermonem tuum.
[18] Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
[19] Incola ego sum in terra, non abscondas a me praecepta tua.
[20] Defecit anima mea in desiderando iudicia tua in omni tempore.
[21] Increpasti superbos; maledicti, qui errant a praeceptis tuis.
[22] Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua servavi.
[23] Etsi principes sedent et adversum me loquuntur, servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis.
[24] Nam et testimonia tua delectatio mea, et consilium meum iustificationes tuae.
[25] DALETH. Adhaesit pulveri anima mea; vivifica me secundum verbum tuum.
[26] Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me iustificationes tuas.
[27] Viam mandatorum tuorum fac me intellegere, et exercebor in mirabilibus tuis.
[28] Lacrimata est anima mea prae maerore; erige me secundum verbum tuum.
[29] Viam mendacii averte a me et legem tuam da mihi benigne.
[30] Viam veritatis elegi, iudicia tua proposui mihi.
[31] Adhaesi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere.
[32] Viam mandatorum tuorum curram, quia dilatasti cor meum.
[33] HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et servabo eam semper.
[34] Da mihi intellectum, et servabo legem tuam et custodiam illam in toto corde meo.
[35] Deduc me in semitam praeceptorum tuorum, quia ipsam volui.
[36] Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam.
[37] Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me.
[38] Suscita servo tuo eloquium tuum, quod est ad timorem tuum.
[39] Amove opprobrium meum, quod suspicatus sum, quia iudicia tua iucunda.
[40] Ecce concupivi mandata tua; in iustitia tua vivifica me.
[41] VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum.
[42] Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.
[43] Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in iudiciis tuis supersperavi.
[44] Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi.
[45] Et ambulabo in latitudine, quia mandata tua exquisivi.
[46] Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundar.
[47] Et delectabor in praeceptis tuis, quae dilexi.
[48] Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi; et exercebor in iustificationibus tuis. -
[49] ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
[50] Hoc me consolatum est in humiliatione mea, quia eloquium tuum vivificavit me.
[51] Superbi deriserunt me vehementer; a lege autem tua non declinavi.
[52] Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum.
[53] Indignatio tenuit me propter peccatores derelinquentes legem tuam.
[54] Cantica factae sunt mihi iustificationes tuae in loco peregrinationis meae.
[55] Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodiam legem tuam.
[56] Hoc factum est mihi, quia mandata tua servavi.
[57] HETH. Portio mea Dominus: dixi custodire verba tua.
[58] Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum.
[59] Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua.
[60] Festinavi et non sum moratus, ut custodiam praecepta tua.
[61] Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.
[62] Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae.
[63] Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua.
[64] Misericordia tua, Domine, plena est terra; iustificationes tuas doce me.
[65] TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.
[66] Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me, quia praeceptis tuis credidi.
[67] Priusquam humiliarer ego erravi; nunc autem eloquium tuum custodiam.
[68] Bonus es tu et benefaciens, doce me iustificationes tuas.
[69] Excogitaverunt contra me dolosa superbi, ego autem in toto corde meo servabo mandata tua.
[70] Incrassatum est sicut adeps cor eorum, ego vero in lege tua delectatus sum.
[71] Bonum mihi quia humiliatus sum, ut discam iustificationes tuas.
[72] Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti.
[73] IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam praecepta tua.
[74] Qui timent te, videbunt me et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi.
[75] Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua, et in veritate humiliasti me.
[76] Fiat misericordia tua, ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
[77] Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua delectatio mea est.
[78] Confundantur superbi, quoniam dolose incurvaverunt me, ego autem exercebor in mandatis tuis.
[79] Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.
[80] Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar.
[81] CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.
[82] Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: " Quando consolaberis me? ".
[83] Quia factus sum sicut uter in fumo; iustificationes tuas non sum oblitus.
[84] Quot sunt dies servi tui? Quando facies de persequentibus me iudicium?
[85] Foderunt mihi foveas superbi, qui non sunt secundum legem tuam.
[86] Omnia praecepta tua veritas; dolose persecuti sunt me; adiuva me.
[87] Paulo minus consummaverunt me in terra, ego autem non dereliqui mandata tua.
[88] Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. -
[89] LAMED. In aeternum, Domine, verbum tuum constitutum est in caelo.
[90] In generationem et generationem veritas tua; firmasti terram, et permanet.
[91] Secundum iudicia tua permanent hodie, quoniam omnia serviunt tibi.
[92] Nisi quod lex tua delectatio mea est, tunc forte periissem in humilia tione mea.
[93] In aeternum non obliviscar man data tua, quia in ipsis vivificasti me.
[94] Tuus sum ego: salvum me fac, quoniam mandata tua exqui sivi.
[95] Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia tua intellexi.
[96] Omni consummationi vidi finem, latum praeceptum tuum nimis.
[97] MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine; tota die meditatio mea est.
[98] Super inimicos meos sapientem me fecit praeceptum tuum, quia in aeternum mihi est.
[99] Super omnes docentes me prudens factus sum, quia testimonia tua meditatio mea est.
[100] Super senes intellexi, quia mandata tua servavi.
[101] Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.
[102] A iudiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.
[103] Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo.
[104] A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam mendacii.
[105] NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis.
[106] Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae.
[107] Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum.
[108] Voluntaria oris mei beneplacita sint, Domine, et iudicia tua doce me.
[109] Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.
[110] Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.
[111] Hereditas mea testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
[112] Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, in finem.
[113] SAMECH. Duplices corde odio habui et legem tuam dilexi.
[114] Tegmen et scutum meum es tu, et in verbum tuum supersperavi.
[115] Declinate a me, maligni, et servabo praecepta Dei mei.
[116] Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam; et non confundas me ab exspectatione mea.
[117] Sustenta me, et salvus ero et delectabor in iustificationibus tuis semper.
[118] Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia mendacium cogitatio eorum.
[119] Quasi scoriam delesti omnes peccatores terrae; ideo dilexi testimonia tua.
[120] Horruit a timore tuo caro mea; a iudiciis enim tuis timui.
[121] AIN. Feci iudicium et iustitiam; non tradas me calumniantibus me.
[122] Sponde pro servo tuo in bonum; non calumnientur me superbi.
[123] Oculi mei defecerunt in desiderio salutaris tui et eloquii iustitiae tuae.
[124] Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me.
[125] Servus tuus sum ego; da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
[126] Tempus faciendi Domino; dissipaverunt legem tuam.
[127] Ideo dilexi praecepta tua super aurum et obryzum.
[128] Propterea ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam mendacii odio habui. -
[129] PHE. Mirabilia testimonia tua, ideo servavit ea anima mea.
[130] Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis.
[131] Os meum aperui et attraxi spiritum, quia praecepta tua desiderabam.
[132] Convertere in me et miserere mei secundum iudicium tuum cum diligentibus nomen tuum.
[133] Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniquitas.
[134] Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua.
[135] Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas.
[136] Rivulos aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.
[137] SADE. Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum.
[138] Mandasti in iustitia testimonia tua et in veritate nimis.
[139] Consumpsit me zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.
[140] Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
[141] Adulescentulus sum ego et contemptus; mandata tua non sum oblitus.
[142] Iustitia tua iustitia in aeternum, et lex tua veritas.
[143] Tribulatio et angustia invenerunt me; praecepta tua delectatio mea est.
[144] Iustitia testimonia tua in aeternum; intellectum da mihi, et vivam.
[145] COPH. Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine; iustificationes tuas servabo.
[146] Clamavi ad te, salvum me fac, ut custodiam testimonia tua.
[147] Praeveni diluculo et clamavi, in verba tua supersperavi.
[148] Praevenerunt oculi mei vigilias, ut meditarer eloquia tua.
[149] Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, secundum iudicium tuum vivifica me.
[150] Appropinquaverunt persequentes me in malitia, a lege autem tua longe facti sunt.
[151] Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas.
[152] Ab initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea.
[153] RES. Vide humiliationem meam et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.
[154] Iudica causam meam et redime me; propter eloquium tuum vivifica me.
[155] Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt.
[156] Misericordiae tuae multae, Domine; secundum iudicia tua vivifica me.
[157] Multi, qui persequuntur me et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi.
[158] Vidi praevaricantes, et taeduit me, quia eloquia tua non custodierunt.
[159] Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; secundum misericordiam tuam vivifica me.
[160] Principium verborum tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae.
[161] SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.
[162] Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.
[163] Mendacium odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi.
[164] Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae.
[165] Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
[166] Exspectabam salutare tuum, Domine, et praecepta tua feci.
[167] Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexi ea vehementer.
[168] Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo.
[169] TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; iuxta verbum tuum da mihi intellectum.
[170] Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum libera me.
[171] Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas.
[172] Cantet lingua mea eloquium tuum, quia omnia praecepta tua iustitia.
[173] Fiat manus tua, ut adiuvet me, quoniam mandata tua elegi.
[174] Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua delectatio mea est.
[175] Vivet anima mea et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me.
[176] Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus.