[1] Magistro chori. Filiorum Core. PSALMUS.
[2] Audite haec, omnes gentes; auribus percipite, omnes, qui habitatis orbem:
[3] quique humiles et viri nobiles, simul in unum dives et pauper!
[4] Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.
[5] Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio aenigma meum.
[6] Cur timebo in diebus malis, cum iniquitas supplantantium circumdabit me?
[7] Qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.
[8] Etenim seipsum non redimet homo; non dabit Deo propitiationem suam.
[9] Nimium est pretium redemptionis animae eius: ad ultimum deficiet,
[10] ut vivat usque in finem nec videat interitum.
[11] Et videbit sapientes morientes; simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas.
[12] Sepulcra eorum domus illorum in aeternum; tabernacula eorum in progeniem et progeniem, etsi vocaverunt nominibus suis terras suas.
[13] Et homo, cum sit in honore, non permanebit; comparatus est iumentis, quae pereunt, et similis factus est illis.
[14] Haec via illorum, quorum fiducia in semetipsis, et finis eorum, qui complacent in ore suo.
[15] Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos; descendent praecipites ad sepulcrum, et figura eorum erit in consumptionem: infernus habitaculum eorum.
[16] Verumtamen Deus redimet animam meam, de manu inferi vere suscipiet me.
[17] Ne timueris, cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus eius,
[18] quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria eius.
[19] Cum animae suae in vita ipsius benedixerit: " Laudabunt te quod benefecisti tibi ",
[20] tamen introibit ad progeniem patrum suorum, qui in aeternum non videbunt lumen.
[21] Homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis, quae pereunt, et similis factus est illis.