Skip to content
Opens in a new window

[1] Magistro chori. PSALMUS. David.

[2] Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum.

[3] Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.

[4] Non sunt loquelae neque sermones, quorum non intellegantur voces:

[5] in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

[6] Soli posuit tabernaculum in eis, et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam.

[7] A finibus caelorum egressio eius, et occursus eius usque ad fines eorum, nec est quod se abscondat a calore eius.

[8] Lex Domini immaculata, reficiens animam, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.

[9] Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda, praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.

[10] Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul,

[11] desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum stillantem.

[12] Etenim servus tuus eruditur in eis; in custodiendis illis retributio multa.

[13] Errores quis intellegit? Ab occultis munda me

[14] et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei, Tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo.

[15] Sint ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo. Domine, adiutor meus et redemptor meus.

Psalmorum — Chapters