[1] ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
[2] Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius?
[3] Beati, qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore.
[4] Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, visita nos in salutari tuo,
[5] ut videamus bona electorum tuorum, ut laetemur in laetitia gentis tuae, ut gloriemur cum hereditate tua.
[6] Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
[7] Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua, non fuerunt memores multitudinis misericordiarum tuarum et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum.
[8] Et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. -
[9] Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
[10] Et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici.
[11] Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit.
[12] Et crediderunt verbis eius et cantaverunt laudem eius.
[13] Cito obliti sunt operum eius et non sustinuerunt consilium eius;
[14] et concupierunt concupiscentiam in deserto et tentaverunt Deum in inaquoso.
[15] Et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in animas eorum.
[16] Et zelati sunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini.
[17] Aperta est terra et deglutivit Dathan et operuit super congregationem Abiram.
[18] Et exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores.
[19] Et fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt sculptile;
[20] et mutaverunt gloriam suam in similitudinem tauri comedentis fenum.
[21] Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto,
[22] mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.
[23] Et dixit quia disperderet eos, nisi affuisset Moyses electus eius: stetit in confractione in conspectu eius, ut averteret iram eius, ne destrueret eos.
[24] Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, non crediderunt verbo eius.
[25] Et murmuraverunt in tabernaculis suis, non exaudierunt vocem Domini.
[26] Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto
[27] et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus.
[28] Et adhaeserunt Baalphegor et comederunt sacrificia mortuorum;
[29] et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et irrupit in eos ruina.
[30] Et stetit Phinees et fecit iudicium, et cessavit quassatio,
[31] et reputatum est ei in iustitiam in generationem et generationem usque in sempiternum.
[32] Et irritaverunt eum ad aquas Meriba, et vexatus est Moyses propter eos,
[33] quia exacerbaverunt spiritum eius, et temere locutus est in labiis suis.
[34] Non disperdiderunt gentes, quas dixit Dominus illis.
[35] Et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum.
[36] Et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.
[37] Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis.
[38] Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,
[39] et contaminati sunt in operibus suis et fornicati sunt in adinventionibus suis.
[40] Et exarsit ira Dominus in populum suum et abominatus est hereditatem suam
[41] et tradidit eos in manus gentium, et dominati sunt eorum, qui oderunt eos.
[42] Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum.
[43] Saepe liberavit eos; ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et corruerunt in iniquitatibus suis.
[44] Et vidit tribulationem eorum, cum audivit clamorem eorum. -
[45] Et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae.
[46] Et dedit eos in miserationes in conspectu omnium, qui captivos duxerant eos.
[47] Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua.
[48] Benedictus Dominus, Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum. Et dicet omnis populus: " Fiat, fiat ". LIBER V (Psalmi 107-150) 107,108,109,110,111,112,113,114,115,116,117,118,119,120,121,122,123,124,125,126,127,128,129,130,131,132,133,134,135,136,137,138,139,140,141,142,143,144,145,146,147,148,149,150