Skip to content
Opens in a new window

[1] PSALMUS. David, cum in deserto Iudae commoraretur.

[2] Deus, Deus meus es tu, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, te desideravit caro mea. In terra deserta et arida et inaquosa,

[3] sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.

[4] Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.

[5] Sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas.

[6] Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.

[7] Cum memor ero tui super stratum meum, in matutinis meditabor de te,

[8] quia fuisti adiutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.

[9] Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua.

[10] Ipsi vero in ruinam quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae,

[11] tradentur in potestatem gladii, partes vulpium erunt.

[12] Rex vero laetabitur in Deo; gloriabuntur omnes, qui iurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.

Psalmorum — Chapters