Skip to content
Opens in a new window

[1] Magistro chori. PSALMUS. David.

[2] Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro violentiae serva me.

[3] Qui cogitaverunt mala in corde, tota die constituebant proelia.

[4] Acuerunt linguas suas sicut serpentis, venenum aspidum sub labiis eorum.

[5] Custodi me, Domine, de manu peccatoris et a viro violentiae serva me, qui cogitaverunt supplantare gressus meos.

[6] Absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in rete, iuxta iter offendicula posuerunt mihi.

[7] Dixi Domino: " Deus meus es tu; auribus percipe, Domine, vocem deprecationis meae ".

[8] Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti caput meum in die belli.

[9] Ne concedas, Domine, desideria impii; consilia eius ne perficias. Exaltant

[10] caput, qui circumdant me; malitia labiorum ipsorum operiat eos.

[11] Cadant super eos carbones ignis, in foveas deicias eos, et non exsurgant.

[12] Vir linguosus non firmabitur in terra, virum violentiae mala capient in interitu.

[13] Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum.

[14] Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti in conspectu tuo.

Psalmorum — Chapters