[1] Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra.
[2] Cantate Domino, benedicite nomini eius, annuntiate de die in diem salutare eius.
[3] Annuntiate inter gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius.
[4] Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos.
[5] Quoniam omnes dii gentium inania, Dominus autem caelos fecit.
[6] Magnificentia et pulchritudo in conspectu eius, potentia et decor in sanctuario eius.
[7] Afferte Domino, familiae populorum, afferte Domino gloriam et potentiam,
[8] afferte Domino gloriam nominis eius. Tollite hostias et introite in atria eius,
[9] adorate Dominum in splendore sancto. Contremiscite a facie eius, universa terra;
[10] dicite in gentibus: " Dominus regnavit! ". Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; iudicabit populos in aequitate.
[11] Laetentur caeli, et exsultet terra, sonet mare et plenitudo eius;
[12] gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
[13] a facie Domini, quia venit, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in iustitia et populos in veritate sua.