Skip to content
Opens in a new window

[1] David. ALEPH. Noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem,

[2] quoniam tamquam fenum velociter arescent et quemadmodum herba virens decident.

[3] BETH. Spera in Domino et fac bonitatem, et inhabitabis terram et pasceris in fide.

[4] Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

[5] GHIMEL. Committe Domino viam tuam et spera in eo, et ipse faciet;

[6] et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem.

[7] DALETH. Quiesce in Domino et exspecta eum; noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua, in homine, qui molitur insidias.

[8] HE. Desine ab ira et derelinque furorem, noli aemulari, quod vertit ad malum,

[9] quoniam qui malignantur, exterminabuntur, sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram.

[10] VAU. Et adhuc pusillum et non erit peccator, et quaeres locum eius et non invenies.

[11] Mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis.

[12] ZAIN. Insidiabitur peccator iusto et stridebit super eum dentibus suis.

[13] Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies eius.

[14] HETH. Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut deiciant pauperem et inopem, ut trucident recte ambulantes in via.

[15] Gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum confringetur.

[16] TETH. Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas,

[17] quoniam brachia peccatorum conterentur, confirmat autem iustos Dominus.

[18] IOD. Novit Dominus dies immaculatorum, et hereditas eorum in aeternum erit.

[19] Non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur.

[20] CAPH. Quia peccatores peribunt, inimici vero Domini ut decor camporum deficient, quemadmodum fumus deficient.

[21] LAMED. Mutuatur peccator et non solvet, iustus autem miseretur et tribuet.

[22] Quia benedicti eius hereditabunt terram, maledicti autem eius exterminabuntur.

[23] MEM. A Domino gressus hominis confirmantur, et viam eius volet.

[24] Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus sustentat manum eius.

[25] NUN. Iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem.

[26] Tota die miseretur et commodat, et semen illius in benedictione erit.

[27] SAMECH. Declina a malo et fac bonum, et inhabitabis in saeculum saeculi,

[28] quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos. AIN. Iniusti in aeternum disperibunt, et semen impiorum exterminabitur.

[29] Iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.

[30] PHE. Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium;

[31] lex Dei eius in corde ipsius, et non vacillabunt gressus eius.

[32] SADE. Considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum;

[33] Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius nec damnabit eum, cum iudicabitur illi.

[34] COPH. Exspecta Dominum et custodi viam eius, et exaltabit te, ut hereditate capias terram; cum exterminabuntur peccatores, videbis.

[35] RES. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedrum virentem;

[36] et transivi, et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est inventus.

[37] SIN. Observa innocentiam et vide aequitatem, quoniam est posteritas homini pacifico.

[38] Iniusti autem disperibunt simul, posteritas impiorum exterminabitur.

[39] TAU. Salus autem iustorum a Domino, et protector eorum in tempore tribulationis.

[40] Et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos, quia speraverunt in eo.

Psalmorum — Chapters