Skip to content
Opens in a new window

[1] Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam.

[2] Numquid vere, potentes, iustitiam loquimini, recte iudicatis filios hominum?

[3] Etenim in corde iniquitates operamini, in terra violentiam manus vestrae concinnant.

[4] Alienati sunt peccatores ab utero; erraverunt a ventre, qui loquuntur falsa.

[5] Venenum illis in similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,

[6] quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter.

[7] Deus, contere dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringe, Domine.

[8] Diffluant tamquam aqua decurrens, sicut fenum conculcatum arescant.

[9] Sicut limax, quae tabescens transit, sicut abortivum mulieris, quod non vidit solem.

[10] Priusquam sentiant ollae vestrae rhamnum, sicut viventes, sicut ardor irae absorbet eos.

[11] Laetabitur iustus, cum viderit vindictam, pedes suos lavabit in sanguine peccatoris.

[12] Et dicet homo: " Utique est fructus iusto, utique est Deus iudicans eos in terra ".

Psalmorum — Chapters