Skip to content
Opens in a new window

[1] David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius.

[2] Benedic, anima mea, Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius.

[3] Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas;

[4] qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus;

[5] qui replet in bonis aetatem tuam: renovabitur ut aquilae iuventus tua.

[6] Faciens iustitias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus.

[7] Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel adinventiones suas. -

[8] Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae.

[9] Non in perpetuum contendet neque in aeternum irascetur.

[10] Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.

[11] Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra, praevaluit misericordia eius super timentes eum;

[12] quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.

[13] Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.

[14] Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum, recordatus est quoniam pulvis sumus.

[15] Homo: sicut fenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit.

[16] Spirat ventus in illum, et non subsistet, et non cognoscet eum amplius locus eius.

[17] Misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum; et iustitia illius in filios filiorum,

[18] in eos, qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.

[19] Dominus in caelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.

[20] Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbum illius in audiendo vocem sermonum eius.

[21] Benedicite Domino, omnes virtutes eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius.

[22] Benedicite Domino, omnia opera eius, in omni loco dominationis eius. Benedic, anima mea, Domino.

Psalmorum — Chapters