[1] Magistro chori. David, servi Domini.
[2] Susurrat iniquitas ad impium in medio cordis eius; non est timor Dei ante oculos eius.
[3] Quoniam blanditur ipsi in conspectu eius, ut non inveniat iniquitatem suam et oderit.
[4] Verba oris eius iniquitas et dolus, desiit intellegere, ut bene ageret.
[5] Iniquitatem meditatus est in cubili suo, astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit.
[6] Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes;
[7] iustitia tua sicut montes Dei, iudicia tua abyssus multa: homines et iumenta salvabis, Domine.
[8] Quam pretiosa misericordia tua, Deus! Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt;
[9] inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos.
[10] Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.
[11] Praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.
[12] Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.
[13] Ibi ceciderunt, qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare.