Skip to content
Opens in a new window

[1] Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?

[2] Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius:

[3] " Dirumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum! ".

[4] Qui habitat in caelis, irridebit eos, Dominus subsannabit eos.

[5] Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos:

[6] " Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum! ".

[7] Praedicabo decretum eius. Dominus dixit ad me: " Filius meus es tu; ego hodie genui te.

[8] Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae.

[9] Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos ".

[10] Et nunc, reges, intellegite; erudimini, qui iudicatis terram.

[11] Servite Domino in timore et exsultate ei cum tremore.

[12] Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur, et pereatis de via, cum exarserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confidunt in eo.

Psalmorum — Chapters