[1] Magistro chori. Filiorum Core. Maskil.
[2] Deus, auribus nostris audivimus; patres nostri annuntiaverunt nobis opus, quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis.
[3] Tu manu tua gentes depulisti et plantasti illos, afflixisti populos et dilatasti eos.
[4] Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos; sed dextera tua et brachium tuum et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
[5] Tu es rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Iacob.
[6] In te inimicos nostros proiecimus, et in nomine tuo conculcavimus insurgentes in nos. -
[7] Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me.
[8] Tu autem salvasti nos de affligentibus nos et odientes nos confudisti.
[9] In Deo gloriabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum.
[10] Nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris, Deus, cum virtutibus nostris.
[11] Convertisti nos retrorsum coram inimicis nostris; et, qui oderunt nos, diripuerunt sibi.
[12] Dedisti nos tamquam oves ad vescendum et in gentibus dispersisti nos.
[13] Vendidisti populum tuum sine lucro nec ditior factus es in commutatione eorum.
[14] Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro.
[15] Posuisti nos similitudinem in gentibus, commotionem capitis in populis.
[16] Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me
[17] a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et ultoris.
[18] Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te et inique non egimus in testamentum tuum.
[19] Et non recessit retro cor nostrum, nec declinaverunt gressus nostri a via tua;
[20] sed humiliasti nos in loco vulpium et operuisti nos umbra mortis.
[21] Si obliti fuerimus nomen Dei nostri et si expanderimus manus nostras ad deum alienum,
[22] nonne Deus requiret ista? Ipse enim novit abscondita cordis.
[23] Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis.
[24] Evigila, quare obdormis, Domine? Exsurge et ne repellas in finem.
[25] Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae?
[26] Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster. Exsurge, Domine, adiuva nos et redime nos propter misericordiam tuam.