Skip to content
Opens in a new window

[1] ALLELUIA. In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro,

[2] factus est Iuda sanctuarium eius, Israel potestas eius.

[3] Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum;

[4] montes saltaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. -

[5] Quid est tibi, mare, quod fugisti? Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum?

[6] Montes, quod saltastis sicut arietes, et colles, sicut agni ovium?

[7] A facie Domini contremisce, terra, a facie Dei Iacob,

[8] qui convertit petram in stagna aquarum et silicem in fontes aquarum.

Psalmorum — Chapters