Skip to content
Opens in a new window

[1] Venite, exsultemus Domino; iubilemus Deo salutari nostro.

[2] Praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei.

[3] Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.

[4] Quia in manu eius sunt profunda terrae, et altitudines montium ipsius sunt.

[5] Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus eius formaverunt.

[6] Venite, adoremus et procidamus et genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos,

[7] quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius.

[8] Utinam hodie vocem eius audiatis: " Nolite obdurare corda vestra,

[9] sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, etsi viderunt opera mea.

[10] Quadraginta annis taeduit me generationis illius et dixi: Populus errantium corde sunt isti.

[11] Et ipsi non cognoverunt vias meas; ideo iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam ".

Psalmorum — Chapters