Skip to content
Opens in a new window

[1] Canticum ascensionum. David. Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum:

[2] sicut unguentum optimum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius;

[3] sicut ros Hermon, qui descendit in montes Sion, quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, vitam usque in saeculum.

Psalmorum — Chapters