Skip to content
Opens in a new window

[1] Magistro chori. Canticum. PSALMUS. Iubilate Deo, omnis terra,

[2] psalmum dicite gloriae nominis eius, glorificate laudem eius.

[3] Dicite Deo: " Quam terribilia sunt opera tua. Prae multitudine virtutis tuae blandientur tibi inimici tui.

[4] Omnis terra adoret te et psallat tibi, psalmum dicat nomini tuo ".

[5] Venite et videte opera Dei, terribilis in adinventionibus super filios hominum.

[6] Convertit mare in aridam, et in flumine pertransibunt pede; ibi laetabimur in ipso.

[7] Qui dominatur in virtute sua in aeternum, oculi eius super gentes respiciunt; rebelles non exaltentur in semetipsis.

[8] Benedicite, gentes, Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius;

[9] qui posuit animam nostram ad vitam et non dedit in commotionem pedes nostros.

[10] Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.

[11] Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro.

[12] Imposuisti homines super capita nostra, transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.

[13] Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea,

[14] quae protulerunt labia mea, et locutum est os meum in tribulatione mea.

[15] Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum, offeram tibi boves cum hircis.

[16] Venite, audite, et narrabo, omnes, qui timetis Deum, quanta fecit animae meae.

[17] Ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi in lingua mea.

[18] Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.

[19] Propterea exaudivit Deus, attendit voci deprecationis meae.

[20] Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me.

Psalmorum — Chapters