[1] David. Maskil. Beatus, cui remissa est iniquitas, et obtectum est peccatum.
[2] Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum, nec est in spiritu eius dolus.
[3] Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum rugirem tota die.
[4] Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, immutatus est vigor meus in ardoribus aestatis.
[5] Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: " Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ". Et tu remisisti impietatem peccati mei.
[6] Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Et in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt.
[7] Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me; exsultationibus salutis circumdabis me.
[8] Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris; firmabo super te oculos meos.
[9] Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus; in camo et freno si accedis ad constringendum, non approximant ad te.
[10] Multi dolores impii, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
[11] Laetamini in Domino et exsultate, iusti; et gloriamini, omnes recti corde.