[1] Magistro chori, Idithun. PSALMUS. David.
[2] Dixi: " Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; ponam ori meo custodiam, donec consistit peccator adversum me ".
[3] Tacens obmutui et silui absque ullo bono, et dolor meus renovatus est.
[4] Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exarsit ignis.
[5] Locutus sum in lingua mea: " Notum fac mihi, Domine, finem meum; et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quam brevis sit vita mea ".
[6] Ecce paucorum palmorum fecisti dies meos, et spatium vitae meae tamquam nihilum ante te. Etenim universa vanitas omnis homo constitutus est.
[7] Etenim ut imago pertransit homo. Etenim vanitas est et concitatur; thesaurizat et ignorat quis congregabit ea.
[8] Et nunc quae est exspectatio mea, Domine? Spes mea apud te est.
[9] Ab omnibus iniquitatibus meis erue me, opprobrium insipienti ne ponas me.
[10] Obmutui et non aperiam os meum, quoniam tu fecisti.
[11] Amove a me plagas tuas: ab ictu manus tuae ego defeci.
[12] In increpationibus, propter iniquitatem, corripuisti hominem, et tabescere fecisti, sicut tinea, desiderabilia eius. Etenim vanitas omnis homo.
[13] Exaudi orationem meam, Domine, et clamorem meum auribus percipe. Ad lacrimas meas ne obsurdescas, quoniam advena ego sum apud te, peregrinus sicut omnes patres mei.
[14] Avertere a me, ut refrigerer, priusquam abeam et non sim amplius.