[1] Canticum. PSALMUS. Filiorum Core.
[2] Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri.
[3] Mons sanctus eius collis speciosus, exsultatio universae terrae. Mons Sion, extrema aquilonis, civitas regis magni.
[4] Deus in domibus eius notus factus est ut refugium.
[5] Quoniam ecce reges congregati sunt, convenerunt in unum.
[6] Ipsi cum viderunt, sic admirati sunt, conturbati sunt, diffugerunt;
[7] illic tremor apprehendit eos, dolores ut parturientis.
[8] In spiritu orientis conteres naves Tharsis.
[9] Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri; Deus fundavit eam in aeternum.
[10] Recogitamus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.
[11] Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae; iustitia plena est dextera tua.
[12] Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudae propter iudicia tua.
[13] Circumdate Sion et complectimini eam, numerate turres eius.
[14] Ponite corda vestra in virtute eius et percurrite domos eius, ut enarretis in progenie altera.
[15] Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi; ipse ducet nos in saecula.