Skip to content
Opens in a new window

[1] Precatio. Moysis viri Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.

[2] Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus.

[3] Reducis hominem in pulverem; et dixisti: " Revertimini, filii hominum ".

[4] Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna, quae praeteriit, et custodia in nocte.

[5] Auferes eos, somnium erunt:

[6] mane sicut herba succrescens, mane floret et crescit, vespere decidit et arescit.

[7] Quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus.

[8] Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, occulta nostra in illuminatione vultus tui.

[9] Quoniam omnes dies nostri evanuerunt in ira tua, consumpsimus ut suspirium annos nostros.

[10] Dies annorum nostrorum sunt septuaginta anni aut in valentibus octoginta anni, et maior pars eorum labor et dolor, quoniam cito transeunt, et avolamus.

[11] Quis novit potestatem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam?

[12] Dinumerare dies nostros sic doce nos, ut inducamus cor ad sapientiam.

[13] Convertere, Domine, usquequo? Et deprecabilis esto super servos tuos.

[14] Reple nos mane misericordia tua, et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris.

[15] Laetifica nos pro diebus, quibus nos humiliasti, pro annis, quibus vidimus mala.

[16] Appareat servis tuis opus tuum, et decor tuus filiis eorum.

[17] Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum confirma super nos et opus manuum nostrarum confirma.

Psalmorum — Chapters