[1] Filiorum Core. PSALMUS. Canticum. Fundamenta eius in montibus sanctis;
[2] diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.
[3] Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! -
[4] Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me; ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia: hi nati sunt illic.
[5] Et de Sion dicetur: " Hic et ille natus est in ea; et ipse firmavit eam Altissimus ".
[6] Dominus referet in librum populorum: " Hi nati sunt illic ".
[7] Et cantant sicut choros ducentes: " Omnes fontes mei in te ".
Psalmorum — Chapters
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150