[1] Canticum ascensionum. David. Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: " In domum Domini ibimus ".
[2] Stantes iam sunt pedes nostri in portis tuis, Ierusalem.
[3] Ierusalem, quae aedificata est ut civitas, sibi compacta in idipsum.
[4] Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
[5] Quia illic sederunt sedes ad iudicium, sedes domus David.
[6] Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem: " Securi sint diligentes te!
[7] Fiat pax in muris tuis, et securitas in turribus tuis! ".
[8] Propter fratres meos et proximos meos loquar: " Pax in te! ".
[9] Propter domum Domini Dei nostri exquiram bona tibi.
Psalmorum — Chapters
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150