[1] Maskil. David, cum esset in caverna. Precatio.
[2] Voce mea ad Dominum clamo, voce mea ad Dominum deprecor;
[3] effundo in conspectu eius lamentationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.
[4] Cum deficit in me spiritus meus, tu nosti semitas meas. In via, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.
[5] Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. -
[6] Clamavi ad te, Domine; dixi: " Tu es refugium meum, portio mea in terra viventium.
[7] Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.
[8] Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me circumdabunt iusti, cum retribueris mihi ".