Skip to content
Opens in a new window

[1] Magistro chori. Secundum " Torcularia... ". Asaph.

[2] Exsultate Deo adiutori nostro; iubilate Deo Iacob.

[3] Sumite psalmum et date tympanum, psalterium iucundum cum cithara.

[4] Bucinate in neomenia tuba, in die plenae lunae, in sollemnitate nostra.

[5] Quia praeceptum in Israel est, et iudicium Deo Iacob.

[6] Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de terra Aegypti; sermonem, quem non noveram, audivi:

[7] " Diverti ab oneribus dorsum eius; manus eius a cophino recesserunt.

[8] In tribulatione invocasti me, et liberavi te, exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te apud aquam Meriba.

[9] Audi, populus meus, et contestabor te; Israel, utinam audias me!

[10] Non erit in te deus alienus, neque adorabis deum extraneum.

[11] Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti; dilata os tuum, et implebo illud.

[12] Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi.

[13] Et dimisi eos secundum duritiam cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.

[14] Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset!

[15] In brevi inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam.

[16] Inimici Domini blandirentur ei, et esset sors eorum in saecula;

[17] et cibarem eos ex adipe frumenti et de petra melle saturarem eos ".

Psalmorum — Chapters