[1] Maskil. Asaph. Ut quid, Deus, reppulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?
[2] Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tuae: mons Sion, in quo habitasti.
[3] Leva gressus tuos in ruinas sempiternas: omnia vastavit inimicus in sancto.
[4] Rugierunt, qui oderunt te, in medio congregationis tuae; posuerunt signa sua in signa.
[5] Visi sunt quasi in altum securim vibrantes in silva condensa.
[6] Exciderunt ianuas eius in idipsum; in securi et ascia deiecerunt.
[7] Incenderunt igni sanctuarium tuum, in terram polluerunt tabernaculum nominis tui;
[8] dixerunt in corde suo: " Opprimamus eos simul ". Combusserunt omnes congregationes Dei in terra.
[9] Signa nostra non vidimus; iam non est propheta, et apud nos non est qui cognoscat amplius.
[10] Usquequo, Deus, improperabit inimicus, spernet adversarius nomen tuum in finem?
[11] Ut quid avertis manum tuam et tenes dexteram tuam in medio sinu tuo?
[12] Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutes in medio terrae.
[13] Tu conscidisti in virtute tua mare, contribulasti capita draconum in aquis.
[14] Tu confregisti capita Leviathan, dedisti eum escam monstris maris.
[15] Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios perennes.
[16] Tuus est dies, et tua est nox, tu fabricatus es luminaria et solem.
[17] Tu statuisti omnes terminos terrae, aestatem et hiemem, tu plasmasti ea.
[18] Memor esto huius: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens sprevit nomen tuum.
[19] Ne tradas bestiis animas confitentes tibi et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
[20] Respice in testamentum, quia repleta sunt latibula terrae tentoriis violentiae.
[21] Ne revertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.
[22] Exsurge, Deus, iudica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, quae ab insipiente fiunt tota die.
[23] Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum; tumultus adversariorum tuorum ascendit semper.