Skip to content
Opens in a new window

[1] Canticum ascensionum. De profundis clamavi ad te, Domine;

[2] Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.

[3] Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?

[4] Quia apud te propitiatio est, ut timeamus te.

[5] Sustinui te, Domine, sustinuit anima mea in verbo eius; speravit

[6] anima mea in Domino magis quam custodes auroram. Magis quam custodes auroram

[7] speret Israel in Domino, quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.

[8] Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eius.

Psalmorum — Chapters