Skip to content
Opens in a new window

[1] Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". PSALMUS. Asaph. Canticum.

[2] Confitebimur tibi, Deus; confitebimur et invocabimus nomen tuum: narrabimus mirabilia tua.

[3] Cum statuero tempus, ego iustitias iudicabo.

[4] Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea, ego confirmavi columnas eius.

[5] Dixi gloriantibus: " Nolite gloriari! " et delinquentibus: "Nolite exaltare cornu!

[6] Nolite exaltare in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum proterva ".

[7] Quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis exaltatio.

[8] Quoniam Deus iudex est: hunc humiliat et hunc exaltat.

[9] Quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen usque ad faeces epotabunt, bibent omnes peccatores terrae.

[10] Ego autem annuntiabo in saeculum, cantabo Deo Iacob.

[11] Et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti.

Psalmorum — Chapters