[1] Magistro chori. David. In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: " Transmigra in montem sicut passer!
[2] Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas super nervum, ut sagittent in obscuro rectos corde.
[3] Quando fundamenta evertuntur, iustus quid faciat? ".
[4] Dominus in templo sancto suo, Dominus, in caelo sedes eius. Oculi eius in pauperem respiciunt, palpebrae eius interrogant filios hominum.
[5] Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius.
[6] Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur; et spiritus procellarum pars calicis eorum.
[7] Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit, recti videbunt vultum eius.
Psalmorum — Chapters
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150