[1] Magistro chori. Ad modum cantici " Mut labben ". PSALMUS. David.
[2] ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua.
[3] Laetabor et exsultabo in te, psallam nomini tuo, Altissime.
[4] BETH. Cum convertuntur inimici mei retrorsum, infirmantur et pereunt a facie tua.
[5] Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam, sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam.
[6] GHIMEL. Increpasti gentes, perdidisti impium; nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi.
[7] Inimici defecerunt, solitudines sempiternae factae sunt; et civitates destruxisti: periit memoria eorum cum ipsis.
[8] HE. Dominus autem in aeternum sedebit, paravit in iudicium thronum suum;
[9] et ipse iudicabit orbem terrae in iustitia, iudicabit populos in aequitate.
[10] VAU. Et erit Dominus refugium oppresso, refugium in opportunitatibus, in tribulatione.
[11] Et sperent in te, qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine.
[12] ZAIN. Psallite Domino, qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia eius.
[13] Quoniam requirens sanguinem recordatus est eorum, non est oblitus clamorem pauperum.
[14] HETH. Miserere mei, Domine; vide afflictionem meam de inimicis meis, qui exaltas me de portis mortis,
[15] ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion, exsultem in salutari tuo.
[16] TETH. Infixae sunt gentes in fovea, quam fecerunt; in laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum.
[17] Manifestavit se Dominus iudicium faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
[18] IOD. Convertentur peccatores in infernum, omnes gentes, quae obliviscuntur Deum.
[19] CAPH. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; exspectatio pauperum non peribit in aeternum.
[20] Exsurge, Domine, non confortetur homo; iudicentur gentes in conspectu tuo.
[21] Constitue, Domine, terrorem super eos; sciant gentes quoniam homines sunt.