[1] Magistro chori. Secundum " Lilia... ". David.
[2] Salvum me fac, Deus, quoniam venerunt aquae usque ad guttur meum.
[3] Infixus sum in limo profundi, et non est substantia; veni in profunda aquarum, et fluctus demersit me.
[4] Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
[5] Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei mendaces; quae non rapui, tunc exsolvebam.
[6] Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita.
[7] Non erubescant in me, qui exspectant te, Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus Israel.
[8] Quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam;
[9] extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae.
[10] Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
[11] Et flevi in ieiunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi.
[12] Et posui vestimentum meum cilicium, et factus sum illis in parabolam.
[13] Adversum me loquebantur, qui sedebant in porta, et in me canebant, qui bibebant vinum.
[14] Ego vero orationem meam ad te, Domine, in tempore beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae.
[15] Eripe me de luto, ut non infigar, eripiar ab iis, qui oderunt me, et de profundis aquarum.
[16] Non me demergat fluctus aquarum, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.
[17] Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
[18] Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me.
[19] Accede ad animam meam, vindica eam, propter inimicos meos redime me.
[20] Tu scis opprobrium meum et confusionem meam et reverentiam meam. - In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant me;
[21] opprobrium contrivit cor meum, et elangui. Et sustinui, qui simul contristaretur, et non fuit, et qui consolaretur, et non inveni.
[22] Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto.
[23] Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum.
[24] Obscurentur oculi eorum, ne videant, et lumbos eorum semper infirma.
[25] Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos.
[26] Fiat commoratio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
[27] Quoniam, quem tu percussisti, persecuti sunt, et super dolorem eius, quem vulnerasti, addiderunt.
[28] Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non veniant ad iustitiam tuam.
[29] Deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur.
[30] Ego autem sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscipit me.
[31] Laudabo nomen Dei cum cantico et magnificabo eum in laude.
[32] Et placebit Domino super taurum, super vitulum cornua producentem et ungulas.
[33] Videant humiles et laetentur; quaerite Deum, et vivet cor vestrum,
[34] quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit.
[35] Laudent illum caeli et terra, maria et omnia reptilia in eis.
[36] Quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabit civitates Iudae; et inhabitabunt ibi et possidebunt eam.
[37] Et semen servorum eius hereditabunt eam; et, qui diligunt nomen eius, habitabunt in ea.