[1] David. Benedictus Dominus, adiutor meus, qui docet manus meas ad proelium et digitos meos ad bellum.
[2] Misericordia mea et fortitudo mea, refugium meum et liberator meus; scutum meum, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.
[3] Domine, quid est homo, quod agnoscis eum, aut filius hominis, quod reputas eum?
[4] Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra praeteriens.
[5] Domine, inclina caelos tuos et descende; tange montes, et fumigabunt.
[6] Fulgura coruscationem et dissipa eos; emitte sagittas tuas et conturba eos.
[7] Emitte manum tuam de alto; eripe me et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienigenarum,
[8] quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii.
[9] Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi,
[10] qui das salutem regibus, qui redimis David servum tuum de gladio maligno.
[11] Eripe me et libera me de manu filiorum alienigenarum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii.
[12] Filii nostri sicut novellae crescentes in iuventute sua; filiae nostrae sicut columnae angulares, sculptae ut structura templi.
[13] Promptuaria nostra plena, redundantia omnibus bonis; oves nostrae in milibus innumerabiles in campis nostris,
[14] boves nostrae crassae. Non est ruina maceriae neque egressus neque clamor in plateis nostris.
[15] Beatus populus, cui haec sunt; beatus populus, cui Dominus est Deus.