[1] Maskil. Ethan Ezrahitae.
[2] Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
[3] Quoniam dixisti: " In aeternum misericordia aedificabitur ", in caelis firmabitur veritas tua.
[4] " Disposui testamentum electo meo, iuravi David servo meo:
[5] Usque in aeternum confirmabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam ".
[6] Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine, etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
[7] Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, similis erit Domino in filiis Dei?
[8] Deus, metuendus in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes, qui in circuitu eius sunt.
[9] Domine, Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
[10] Tu dominaris superbiae maris, elationes fluctuum eius tu mitigas.
[11] Tu conculcasti sicut vulneratum Rahab, in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
[12] Tui sunt caeli, et tua est terra, orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti;
[13] Aquilonem et austrum tu creasti, Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt.
[14] Tibi brachium cum potentia; firma est manus tua, et exaltata dextera tua.
[15] Iustitia et iudicium firmamentum sedis tuae. Misericordia et veritas praecedent faciem tuam.
[16] Beatus populus, qui scit iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt
[17] et in nomine tuo exsultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur,
[18] quoniam decor virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
[19] Quia Domini est scutum nostrum, et Sancti Israel rex noster.
[20] Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti: " Posui adiutorium in potente et exaltavi electum de plebe.
[21] Inveni David servum meum; oleo sancto meo unxi eum.
[22] Manus enim mea firma erit cum eo, et brachium meum confortabit eum.
[23] Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non opprimet eum.
[24] Et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum percutiam.
[25] Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu eius.
[26] Et ponam super mare manum eius et super flumina dexteram eius.
[27] Ipse invocabit me: "Pater meus es tu, Deus meus et refugium salutis meae".
[28] Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae.
[29] In aeternum servabo illi misericordiam meam; et testamentum meum fidele ipsi.
[30] Et ponam in saeculum saeculi semen eius; et thronum eius sicut dies caeli.
[31] Si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint,
[32] si iustificationes meas profanaverint et mandata mea non custodierint,
[33] visitabo in virga delictum eorum et in verberibus iniquitatem eorum.
[34] Misericordiam autem meam non avertam ab eo neque mentiar in veritate mea.
[35] Non profanabo testamentum meum et, quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita.
[36] Semel iuravi in sancto meo: David non mentiar.
[37] Semen eius in aeternum manebit, et thronus eius sicut sol in conspectu meo
[38] et sicut luna firmus stabit in aeternum et testis in caelo fidelis ".
[39] Tu vero reppulisti et reiecisti, iratus es contra christum tuum;
[40] evertisti testamentum servi tui, profanasti in terram diadema eius.
[41] Destruxisti omnes muros eius, posuisti munitiones eius in ruinas.
[42] Diripuerunt eum omnes transeuntes viam, factus est opprobrium vicinis suis.
[43] Exaltasti dexteram deprimentium eum, laetificasti omnes inimicos eius.
[44] Avertisti aciem gladii eius et non es auxiliatus ei in bello.
[45] Finem posuisti splendori eius et sedem eius in terram collisisti.
[46] Minorasti dies iuventutis eius, perfudisti eum confusione.
[47] Usquequo, Domine, absconderis in finem, exardescet sicut ignis ira tua?
[48] Memorare, quam brevis mea substantia. Ad quam vanitatem creasti omnes filios hominum?
[49] Quis est homo, qui vivet et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferi?
[50] Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut iurasti David in veritate tua?
[51] Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium,
[52] quo exprobraverunt inimici tui, Domine, quo exprobraverunt vestigia christi tui.
[53] Benedictus Dominus in aeternum. Fiat, fiat. LIBER IV (Psalmi 90-106) 90,91,92,93,94,95,96,97,98,99,100,101,102,103,104,105,106