[1] Benedic, anima mea, Domino. Domine Deus meus, magnificatus es vehementer! Maiestatem et decorem induisti,
[2] amictus lumine sicut vestimento. Extendens caelum sicut velum,
[3] qui exstruis in aquis cenacula tua. Qui ponis nubem ascensum tuum, qui ambulas super pennas ventorum.
[4] Qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem.
[5] Qui fundasti terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in saeculum saeculi.
[6] Abyssus sicut vestimentum operuit eam, super montes stabant aquae.
[7] Ab increpatione tua fugiunt, a voce tonitrui tui formidant.
[8] Ascendunt in montes et descendunt in valles, in locum, quem statuisti eis.
[9] Terminum posuisti, quem non transgredientur, neque convertentur operire terram.
[10] Qui emittis fontes in torrentes; inter medium montium pertransibunt,
[11] potabunt omnes bestias agri, exstinguent onagri sitim suam.
[12] Super ea volucres caeli habitabunt, de medio ramorum dabunt voces.
[13] Rigas montes de cenaculis tuis, de fructu operum tuorum satias terram.
[14] Producis fenum iumentis et herbam servituti hominum, educens panem de terra
[15] et vinum, quod laetificat cor hominis; exhilarans faciem in oleo, panis autem cor hominis confirmat.
[16] Saturabuntur ligna Domini et cedri Libani, quas plantavit.
[17] Illic passeres nidificabunt, erodii domus in vertice earum.
[18] Montes excelsi cervis, petrae refugium hyracibus.
[19] Fecit lunam ad tempora signanda, sol cognovit occasum suum.
[20] Posuisti tenebras, et facta est nox: in ipsa reptabunt omnes bestiae silvae,
[21] catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi.
[22] Oritur sol, et congregantur et in cubilibus suis recumbunt.
[23] Exit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum.
[24] Quam multiplicata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti, impleta est terra creatura tua.
[25] Hoc mare magnum et spatiosum et latum: illic reptilia, quorum non est numerus, animalia pusilla cum magnis;
[26] illic naves pertransibunt, Leviathan, quem formasti ad ludendum cum eo.
[27] Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore suo.
[28] Dante te illis, colligent, aperiente te manum tuam, implebuntur bonis.
[29] Avertente autem te faciem, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et deficient et in pulverem suum revertentur.
[30] Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae.
[31] Sit gloria Domini in saeculum; laetetur Dominus in operibus suis.
[32] Qui respicit terram et facit eam tremere, qui tangit montes, et fumigant.
[33] Cantabo Domino in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum.
[34] Iucundum sit ei eloquium meum, ego vero delectabor in Domino.
[35] Deficiant peccatores a terra et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.